Epistola I ad Corinthos*

Caput 15: Versus 38

Deus autem dat.Sicut ergo nudum granum seminatur, et Dei nutu quodammodo vestitum resurgit multa secum habens incrementa, ita mortuus Dei virtute poterit vivere, et meliori corpore resurgere.Unicuique seminum.Ita et nobis reformabit corpora nostra antiqua, ut Job ait:Quem visurus sum ego ipse, et non alius.Sed erit differentia in gloria et dignitate, quamvis de eadem sint natura. Sicut non omnis caro est ejusdem dignitatis, licet de eisdem elementis, et hoc est quod ait:
(* Traductions européennes)